Charter Document - 05020118
Charter Number: | 05020118 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Ludovicus comes Blesensis et Clarimontensis omnibus notum facio quod ego Hierosolimam proficiscens pro amore Dei et anime mee remedio et antecessorum meorum in perpetuam elemosinam dedi et concessi abbatie Sarnaii ut eis liceat per totam terram meam sine omni consuetudine vendere sua et emere aliena mercimonia ad proprios usus et extra portare Quod ut ratum semper sit et firmum litteris commendavi et sigillo meo confirmavi Actum apud Cistercium anno gratie MCCII Datum per manum Theobaldi cancellarii mei mense maii