Charter Document - 05020117

Charter Document - 05020117


Charter Number: 05020117
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Ludovicus comes Blesis et Clari Montis omnibus presentibus pariter et futuris notum facio quod pro amore Dei et anime mee remedio et antecessorum meorum remedio animarum laudantibus et concedentibus Katerina uxore mea Theobaldo filio meo Johanna filia mea fratre meo Philippo sororibus meis Margarita Isabella ecclesie beate Marie de Vallibus Sarneii dedi et in perpetuum habere concessi in civitate mea Carnoti unum servientem omnino liberum unum scilicet de burgensibus meis quem voluero Et nunc presencialiter eis dono Nicholaum filium Ale de Riveria cum predicta libertate dum tamen in servicio monachorum solicitus ac fidelis extiterit Cum autem idem morietur vel voluntate monachorum removebitur alium eis assignabo Et sic fiet quociens serviens eorum morietur vel mutabitur quod similiter facient omnes heredes mei qui domini erunt predicte civitatis Quod ut ratum semper sit et firmum litteris commendavi et sigillo meo confirmavi Testes sunt frater Gaufridus de Bruslon frater Guillelmus de Carnoto Goherius de Lenneriaco Petrus de Villabeton Gauterus de Gandonvilla Odo Bechart Raginarius Raginaldus Cortesius Ivonetus de Curvavilla Haucherus de Bonavalle Odo decanus Matheus de Parisius Actum Blesis anno gracie millesimo ducentesimo primo Datum per manum Theobaldi cancellarii mei mense martii