Charter Document - 05020116
Charter Number: | 05020116 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Notum facimus quod constitutus in nostra presentia Burcardus Li Veautres miles publice recognovit se dedisse et concessisse antequam duxisset uxorem fratribus et ecclesie de Vallibus Sarnaii in perpetuam elemosinam in molendino de Alneto juxta Joiacum dimid[ium modium bladi] annuatim percipiendum Si vero vel molendinum ipsum caderet vel aliquo casu a molitura cessaret postquam reparatum esset dictus Burcardus vel heredes sui nichil in reditibus seu proventibus ejusdem molendini nichil perciperet donec predicti fratres de Vallibus quod super prefato dimidio modio bladi de temporibus preteritis solvendum superesset integre recepissent In hujus autem rei noticiam quam predictus Burcardus se servaturum interposita fide concessit ad petitionem ipsius presentem cartam fieri et sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum anno incarnati Verbi MCC primo pontificatus nostri anno quinto