Charter Document - 05020115
Charter Number: | 05020115 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis capitulo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Olim dilectus filius noster P tituli sancti Marcelli presbiter cardinalis tunc apostolice sedis legatus venerabilem fratrem nostrum Carnotensem episcopum a beneficiorum collatione suspendit Nos autem providere volentes ne beneficia que pertinebant ad donationem ipsius diutius vacare contingeret venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo et dilecto filio abbati de Sarnai dedimus in mandatis ut post recessum venerabilis fratris nostri O[ctaviani] Hostiensis episcopi tunc apostolice sedis legati prebendas et beneficia que tam in ecclesia quam in diocesi Carnotensi vacarent dum tamen ad donationem episcopi pertinerent omni contradictione et appellatione postposita idoneis personis conferrent et quia idem episcopus postquam in eum fuit hujusmodi suspensio promulgata dicebatur de facto quia de jure non poterat quedam beneficia contulisse eisdem episcopo Parisiensi et abbati de Sarnai per scripta nostra mandavimus ut collationem hujusmodi ab eodem Carnotensi episcopo factam auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo nuntiarent irritam et vanam et illis qui ea per collationem seu concessionem dicti episcopi detinerent ab illorum detentione prorsus amotis ea idoneis personis conferrent Postmodum etiam pro dilecto filio magistro P Tornodorensi quem idem etiam Parisiensis episcopus de honestate ac litteratura per suas nobis litteras commendarat ipsi meminimus nos scripsisse ut ei prebendam si qua in ecclesia Carnotensi vacaret apostolica curaret auctoritate conferre alioquin donationi nostre reservatam denuntiaret proximo vacaturam persone idonee conferendam Cum ergo nuper ex obitu cujusdam canonici Carnotensis qui predictum sequebatur episcopum ad sedem apostolicam venientem prebenda quedam in ecclesia Carnotensi vacasset nos illam magistro concedentes eidem ipsum de ea presente prefato Carnotensi episcopo manu propria curavimus investire Eundem autem episcopum in nostra presentia constitutum laboribus ejus pio compatientes affectu de solita sedis apostolice mansuetudine benigne recepimus et recepto ab eo publice juramento quod mandatis nostris tam super offensa interdicti ab initio non servati quam causa suspensionis predicte parebit ei gratiam nostram restituimus et favorem et eum post cautionem hujusmodi ab utraque sententia qua tenebatur duximus absolvendum mandantes ei sub debito juramenti ut quoniam in collatione beneficiorum duobus modis excedere diu publice dicebatur quia videlicet minus digne et minus dignis beneficia conferebat gratis beneficia conferat sine pretio scilicet convento pollicito vel recepto et ut dignis conferat dilectos filios decanum et magistrum scolarum Aurelianensium ei ad consilium duximus deputandos ut de utriusque vel alterius saltem consilio quamdiu nobis placuerit personas beneficiandas assumat quibus damus per nostras litteras in mandatis ut ei sanum et honestum consilium studeant exhibere nullam tamen difficultatem penitus adhibentes cum dignis ecclesiastica beneficia voluerit elargiri cum ex eo quod ipsos ejus consilio deputamus potestatem ipsius ledi nolimus in aliquo sed potius adjuvari Predicto etiam Parisiensi episcopo per apostolica scripta mandamus ut si qua beneficia que ad donationem ejusdem Carnotensis episcopi pertinerent cum prefato abbate de Sarnai ante susceptionem litterarum nostrarum concessit ea faciat ab hiis quibus concessa sunt pacifice possideri contradictores si qui fuerint vel rebelles ecclesiastica censura compescens De cetero vero cum idem sit episcopus restitutus sepe dictus episcopus Parisiensis et abbas nulla penitus in ejus ecclesia et diocesi Carnotensi concedant sed si qua forsan ante susceptionem litterarum nostrarum vacaverint que per eos nonfuerint assignata ea donationi nostre volumus et precipimus reservari Datum Anagnie III idus novembris pontificatus nostri anno quarto