Charter Document - 05020114

Charter Document - 05020114


Charter Number: 05020114
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Philippus de Alneto universis presentem paginam inspecturis notum esse volo quod pro salute anime mee et patris mei et matris mee et uxoris mee Lucie assensu et voluntate heredum meorum jus omne quod habebam in nemore cui nomen est Broillat abbati et monachis Vallium Sarnaii concessi et omnem calumniam quam in eodem nemore faciebam dimisi in pace Sciendum autem quod predicti monachi quando memoratum nemus emerunt a monachis de Galacia ut illud libere et quiete et absque omni exactione in perpetuum possideant dederunt michi pro venditionibus novem libras parisiensis monete Hoc ipsum Simon frater meus et omnes liberi mei concesserunt Insuper eisdem monachis dedi et concessi sedem mansionis eorum juxta prefatum nemus libere et quiete ab omni consuetudine in perpetuum possidendam Preterea sepe dictis monachis in perpetuam elemosinam dedi septem solidos et sex denarios census quindecim arpennorum terre que est ad portam predicte mansionis concedentibus filiis meis Goherio videlicet Guidone Rogerio et Philippo Ut autem predicta inviolabiliter in perpetuum perseverent scripto exarata sigilli mei munimine confirmavi