Charter Document - 05020104
Charter Number: | 05020104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego G[uido] dictus abbas Sernaii presentibus et futuris notum facimus quod nos de communi assensu fratrum nostrorum fratribus hospitalis Jerosolimitani de Corbolio unum modium melioris frumenti quod creverit in terris nostris de Lavarville post semen in perpetuum donavimus reddendum singulis annis infra octabas Omnium Sanctorum Quod si forte predictus modius frumenti in predictis terris de Larvarville non posset inveniri nichilominus tamen de frumento nostro sepe dictus modius presignato termino redderetur Preterea donavimus imperpetuum prefatis fratribus hospitalis medietatem cujusdam ostissie quam Auberga tunc temporis apud Fontinetum possidebat et quicquid aliud de domo nostra tenebat Quod totum nostri sigilli inpressione et subnotatis testibus inconcussum volumus permanere Nomina autem testium hec sunt Rogerius prior Johannes celerarius Gaufridus et Bartholomeus monachi Actum anno incarnati Verbi MCXCV