Charter Document - 05020103
| Charter Number: | 05020103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1195 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Adela Dei gratia Francorum regina Noverint universi presentes pariter et futuri quod Haoisa de Ulmeio uxor Simonis de la Gleiserei dum idem Simon in transmarinis partibus peregre profectus fuisset domui de Vallibus quandam domum quam habebat Corboili que erat de hereditate sua dedit in elemosinam et commutationem alterius domus quam monachi de Vallibus habebant in claustro Sancti Exuperii in ea pace et libertate qua eam possidebat Cum autem dictus S[imon] de peregrinatione sua reversus fuisset elemosinam et commutationem illam quam uxor sua fecerat in presentia nostra constitutus voluit et laudavit Nos vero ad preces et petitiones supradicti Simonis de dono et commutatione ista presentes litteras sigilli nostri impressione munitas scribi precipimus Actum Corbolii anno incarnati Verbi MC nonagesimo quinto Datum per manum Roberti capellani nostri
