Charter Document - 05020102

Charter Document - 05020102


Charter Number: 05020102
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1194
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Domini amen Adela Dei gratia Francorum regina Noverint presentes pariter et futuri quod Robertus filius Simonis de Sancto Ferreolo vendidit abbatie de Vallibus omne nemus quod habebat apud Bollonel quod ei pater suus in partem terre concesserat et dederat Et domus de Vallibus dabit eidem Roberto annuatim II denarios censuales pro singulis arpennis in festo beati Remigii Hanc venditionem voluit et concessit Simon pater predicti Roberti et Maria neptis ejusdem Simonis de cujus feodo venditum nemus erat Et etiam Haicia uxor prenominati Roberti et mater ejusdem frater ejus Petrus et uxor fratris ejus Heremburgis sorores nichilominus ipsius Helysabez et Juliana hoc similiter laudaverunt et concesserunt Quod etiam garentire fiduciaverunt Philippus de Ver Radulfus de Valle Willelmus de Ver Hugo de Merrolis milites Si vero dicta domus de Vallibus aliquatenus super hoc vexaretur vel ab aliquo impediretur predicti Radulfus Willelmus Hugo tenerent captionem apud Montem Leterici infra quindenam in qua a monachis de Vallibus super hoc citarentur Preterea jamdictus Simon lausu Roberti filii sui vendidit predicte domui de Vallibus terram quam habebat apud Lavarvillam quod fiduciaverunt garentiendum Robertus filius sepe dicti Simonis et Petrus frater Roberti Et hoc ipsum Willelmus de Willervilla et Philippus de Ver garantire creantaverunt Quod totum ut in posterum perseveret vivaci litterarum monimento sigillique nostri impresso caractere fecimus confirmari Actum Corbolii anno incarnati Verbi MCXCIIII Datum per manum Roberti capellani nostri