Charter Document - 05020101
Charter Number: | 05020101 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Domini amen Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri curamus universis presentibus et futuris quod Federicus de Molignum in presencia nostra constitutus elemosinam quam domina Havisa matertera ejus monachis de Sarneio fecerat liberaliter concessit et laudavit et rectam garantiam in manu nostra fiduciavit Que autem ad illam elemosinam spectant propriis duximus exprimenda vocabulis quandam videlicet domum apud Corboilum cum omni porprisia plantas de Chesnoe liberas et ab omni pensione absolutas IX arpennos pratorum apud Roissi contiguorum aliis pratis que ibi habebant et in molendinis suis de Ulmeto molturam omnium granchiarum quas monachi in presentiarum habent vel in futurum habebunt in territorio Corboili Quod ut perpetuam optineat firmitatem presentis pagine sigilli nostri auctoritate testimonio commendamus Actum Parisius in aula nostra astantibus Johanne priore Symone cellarario Herveo archipresbitero Thoma marescallo et aliis quamplurimis Anno Verbi incarnati MCXCIIII episcopatus nostri XXXIIII