Charter Document - 05020100

Charter Document - 05020100


Charter Number: 05020100
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Hilarius dictus abbas Burgulii et omnis ejusdem loci conventus notum facimus universis quod habemus cum monachis Sarnaii quandam medietariam vinearum apud Bruerias de acquisitione Bartholomei de Cabrosia scilicet VII arpennos et dimidium quas vineas a prefatis monachis tenemus ad tres solidos et V denarios censuales in festo sancti Remigii singulis annis reddendos Hec autem pactio inter nos et jam dictos monachos utriusque capituli assensu firmata est attestantibus etiam sigillorum [] Actum est hoc et confirmatum in utroque capitulo anno Domini MCLXXXXIIII Ferrico existente priore Burgulii Hugone subpriore Willelmo elemosinario Willelmo preposito Luca sacrista Willelmo cellarario Guidone existente abbate Sarnaii Johanne priore Andrea subpriore Rogerio cantore Roberto succentore Simone cellarario et Garino