Charter Document - 05020096
Charter Number: | 05020096 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Sciant qui hec legerint vel audierint quod ego Hylarius Dei gratia Burgulii abbas et ejusdem loci conventus cum Petro priore de Limoes et vicinis suis prioribus concessimus Guidoni abbati Sarnaii et ejusdem loci monachis in perpetuum excolendam terram quam habebat prefatus prior de Limoes ante grangiam de Creches tali condicione quod monachi Sarnaii dabunt annuatim ipsi priori de Limoes et successoribus ejus duos modios unum melioris hibernagii post sementem et alium avene inter festum sancti Remigii et Omnium Sanctorum persolvendos ad minam de Monte Letherici Terram quoque prefatam cum campi parte sua et decima ab omni consuetudine liberam et quietam tenebunt sicut et prior de Limoes tenebat Preterea acceperunt predicti monachi de Sarnaio a nobis ad modiationem pro duobus modiis et dimidio medium hibernarii et medium avene decimam illam que erat in decimatione que pertinebat ad terras de Crechis de meliori hibernagio post sementem in suprascripto termino reddendum Actum est hoc autem et confirmatumin utroque capitulo anno Domini MCLXXXXII Ferrico existente priore Burgulii Johanne subpriore Oliverio bajulo Willelmo elemosinario Willelmo preposito Luca sacrista Willelmo cellarario Durando armario Guidone existente abbate Sarnaii Johanne priore Sansone subpriore Rogerio cantore Roberto succentore Simone cellarario Gaufrido de Noerio