Charter Document - 05020094

Charter Document - 05020094


Charter Number: 05020094
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1192
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod domina Havisa de Hurmeio ob remedium anime sue monachis de Sarnaio domum suam quam ipsa habebat apud Corbolium cum tota porprisia concessit in elemosina in perpetuum possidendam et preterea decem arpennos pratorum apud Ruissi juxta prata monachorum et quinque arpennos terre Chesneio omnino liberos et quietos et molituram in molendinis suis de Urmeio post primum quem ibi molentem invenerint de omnibus granchiis quas habent prefati monachi in castellaria de Corbolio et quas habituri sunt et etiam quemdam arpennum vinee quem tenet Gaufridus post decessum ipsius Gaufridi Facta quidem fuit ista concessio in presentia Ebroini Rembodi et Nicolai clerici et Johannis Ebroini Quod ut ratam et inconcussam sortiatur stabilitatem sigilli nostri auctoritate confirmatur Inde est quod baillivis et prepositis nostris districte precipimus quatenus ipsi istam elemosinam et omnes conventiones legitimas sigillo nostro confirmatas illibate faciant observari belli et placiti omni occasione relegata quod nisi fecerint tam corpore quam possessione nostram merciam noverint incurisse Actum Parisiis anno incarnati Verbi millesimo centesimo undecimo mense martio