Charter Document - 05020090
Charter Number: | 05020090 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Adela Dei gratia Francorum regina Notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod Havisa de Urmeio ob remedium anime sue monachis de Vallibus domum suam cum tota porprisia quam ipsa habebat apud Corboilum in perpetuum concessit habendam et possidendam Istud autem donum ad preces dicte Havise laudamus et manucepimus Quod ut ratum perseveret et inconcussum vivaci scripto et sigilli nostri auctoritate fecimus confirmari Actum anno incarnati Verbi MC nonagesimo mense januario