Charter Document - 05020089
Charter Number: | 05020089 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod domina Havisa de Urmeio ob remedium anime sue monachis de Sarneio domum suam quam ipsa habebat apud Corboilum cum tota porprisia in perpetuum concessit habendam et possidendam et preterea decem arpennos pratorum apud Ruissi que sunt juxta prata monachorum et quinque arpennos terre in Chesneio omnino liberos et quietos et molturam in molendinis suis de Urmeio post primum quem ibi molentem invenerint de omnibus granchiis quas habent prefati monachi in castellaria de Corboilo et quas habituri sunt et etiam unum arpennum vinee quam tenet Gaufridus post decessum ipsius Gaufridi Quod ut ratum in posterum et inconcussum haberetur sigilli nostri munimine voluimus roborari Actum publice Parisius in aula nostra astantibus Reginaldo Johanne canonicis Parisiensibus Engerberto cognato domini Reginaldi Roberto canonico Sancti Clodoaldi Guiberto de Sancto Clodoaldo Hamelino preposito Auberto camerario Johanne portitore Andrea serviente domini Reginaldi anno incarnati Verbi MCLXXXX episcopatus nostri XXX