Charter Document - 05020088

Charter Document - 05020088


Charter Number: 05020088
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Guido dictus abbas Sarnaii et totum ejusdem loci capitulum locavimus domum nostram quam habemus apud Vernonem de dono Willelmi de Hanisees Margarite filie Odonis filii Andree tenendam sibi tota vita sua pro XXXIII solidis parisiensium denariorum et C permainz nobis a predicta Margarita annuatim reddendis ita scilicet quod medietas predictorum denariorum et C permainz reddentur in festivitate Omnium Sanctorum et altera medietas in Natali Domini tali scilicet conditione quod post mortem predicte Margarite jam predicta domus ad nos libere et quiete et absque alicujus contradictione et reclamatione revertetur Hec autem sepe dicte domus nostre locatio facta fuit coram capitulo Vernonensis ecclesie de cujus feodo domus est et ejusdem capituli sigilli munimine confirmata in presentia scilicet domini Willelmi tunc abbatis Brolii et Rogeri tunc prioris Sarnaii et fratris Hugonis de Blarru et fratris Simonis tunc cellararii Testibus his Ricardo le Machon Lamberto sacerdote Johanne filio Auberti magistro Ricardo de Blarru Godefrido Albo Harduino de Garenna Ernulfo de Beveron Hugone filio Bartolomei et multis aliis