Charter Document - 05020086

Charter Document - 05020086


Charter Number: 05020086
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus qui presentem paginam viderint quod domina Milesentis de Sancto Cirico Deo et beate Marie de Sarneio et monachis ibidem viventibus contulit in elemosinam unum modium bladi medietatem hibernagii et medietatem marceschii Acelina filia ejus hoc concedente Preterea notandum quod eadem Acelina predictis monachis Sarneii pro remedio anime sue contulit unum modium medietatem hibernagii et medietatem marcheschii ipsa Acelina sic instituente ut hii duo modii prenominatis dabuntur monachis singulis annis in granchia Sancti Cirici persolvendi a festo sancti Remigii usque ad octabas Omnium Sanctorum Hanc autem elemosinam et institutionem domine Aceline benigne concessit vir ejus dominus Droco Cardonel Hujus rei testes sunt idem Droco Philippus de Ver Erveius Marchius Radulphus de Soseio Hugo Nachardus Philippus Aniani Quod ne posterorum infirmaret improbitas sigilli beate Marie de Stampis premunit auctoritas