Charter Document - 05020085

Charter Document - 05020085


Charter Number: 05020085
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1190
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod monachis beate Marie de Valle Sarnaii intuitu Dei et ob remediumanime nostre et uxoris nostre Elisabeth regine bone recordacionis et pro anima patris nostri venerande memorie regis Ludovici et predecessorum nostrorum dedimus in elemosinam quatuor arpennos vinearum sitos apud Balneolos qui scilicet contigui sunt vineis illis in quibus cum Adam de Castro Forti participare solebamus Prefatos itaque quatuor arpennos vinearum eis dedimus in ea libertate in qua eos tenebamus et tenendos in perpetuum salvo alieno jure concessimus et precepimus ut et torcular nostrum et cuppas et alia instrumenta habeant que necessaria erunt ad promendam vindemiam vinearum illarum Quod ut in perpetuum ratum illibatumque permaneat presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere subtus annotato precepimus confirmari Actum apud Drocas anno incarnati Verbi MCLXXX[X] regni nostri anno undecimo astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa + comitis Theobaldi dapiferi nostri + Guidonis buticularii + Mathei camerarii + Radulphi constabularii Data vacante cancellaria