Charter Document - 05020083
Charter Number: | 05020083 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex prepositis et ballivis suis omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem Quamvis universos qui de ordine Cisterciensi sunt quodam speciali privilegio pre ceteris qui religionis habitum assumpserunt fovere debeamus inter eos tamen quosdam familiarius diligentes precipimus vobis universis et singulis quatinus abbatem de Sarneio virum religiosum dilectum et familiarem nostrum et monachos et fratres ejusdem loci cum universis rebus ad monasterium pertinentibus in nostra custodia et protectione susceptis in pace et quiete liberatos ab incursu malignantium manere faciatis Hoc autem dicimus de rebus que in nostro dominio constitute sunt Si quis vero de rebus fratrum predicti monasterii in potestatibus vestris constitutus aliquid sine clamore ceperit tantum de rebus malefactoris capiatis ex precepto nostro quod res eisdem sine mora restituatur et forefactum emendetur Si quis autem de baronibus nostris vel aliquis de terris eorum aliquid injurie jam dictis fratribus vel rebus eorum inferre presumpserit volumus ut ipsi vel eorum justiciarii super emendatione injurie vel forefacti quantocius conveniantur et ut eisdem res que ablate sunt restituantur et forefactum emendetur Attendentes quod si quis vestrum quod non credimus precepti nostri transgressor extiterit tociens nobis centum solidos parisienses pro emendatione dabit quotiens ab hujus precepti exequtione ab abbate vel fratribus predictis requisitus defecerit Quod ut perpetuum robur obtineat sigillo nostro confirmamus Actum Parisius anno incarnati Verbi MC nonagesimo mense aprili