Charter Document - 05020081

Charter Document - 05020081


Charter Number: 05020081
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod Mathildis quondam uxor Simonis de Pissiaco fratribus de Sarnaio assensu Simonis filii sui in perpetuum donavit terras quas habebat apud Atheias que vocantur terre Regine salvo jure alieno Sacerdos autem de Ablum singulis annis habebit ad mensuram parisiensem decem et octo sextarios frumenti in granchia de Athiis Nos autem donationem illam ratam et firmam habentes ipsam confirmamus et sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere muniri jussimus Actum Parisius in palacio nostro anno Verbi incarnati MCLXXXIX regni nostri anno decimo astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data vacante cancellaria