Charter Document - 05020080
Charter Number: | 05020080 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1187 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam silvam nostram Aquilinam Deo et monachis abbatie Sarnaci ad usus suos concedimus a patre nostro rege Ludovico similiter eis concessam vivum scilicet nemus ad edificia abbatie et mortuum ad comburendum pasnagium quoque porcorum suorum pastionem etiam jumentorum et pecorum suorum excepto quod porci non intrent forestam a kalendis aprilis usque ad kalendas julii Hanc igitur ecclesiam et universa que possidet et quecumque deinceps ei data fuerint in protectione et tuitione nostra suscipimus et quantum ad regiam pertinet magestatem auctoritate nostra im perpetuum confirmamus Quod ut in posterum ratum et inconcussum permaneat presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari Actum apud Fontem Blaaldi anno ab incarnatione Domini MCLXXX septimo regni nostri anno octavo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data vacante cancellaria