Charter Document - 05020077
Charter Number: | 05020077 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Raginaldus Dei gratia Carnotensis electus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Cum religiosorum quieti et indempnitati pro posse nostro nos con[veniat] pia sollicitudine providere et supremas decedentium voluntates etiam positivi juris institutio debita jubeat stabilitate gaudere presentibus litteris volumus memorie commendari quod Willelmus de Horrevilla agens in extremis dilectum filium nostrum Goslenum Vindocinensem archidiaconum et Raginaldum fratres suos in extrema voluntate testamenti sui procuratores instituit precipiens ad eorum arbitrium et dispositionem monachis beate Marie de Sarnaio apud quos sepeliri disponebat in remissione peccatorum suorum aliquid in perpetuam elemosinam in suis reditibus assignari Igitur cum prenominatus Willelmus cujus anima requiescat in pace presentis vite diem clausisset extremum et secundum quod desideraverat inter religiosos in cimiterio beate Marie de Sarnaio fuisset humatus prenominati Goslenus et Raginaldus accedentes ad altare presentibus monachis eis de reditibus pretaxati Willelmi in perpetuam elemosiuam XL solidos carnotensium annuatim in prepositura de Galardone percipiendos assignarunt per librum altari superpositum investituram donationis hujus monachis facientes Hec ita facta fuisse prenominati Goslenus et Raginaldus apud Josaphat in nostra presentia constituti pluribus religiosis et prudentibus viris astantibus confessi sunt quorum dictis et facto Ermengardis uxor presignificati Willelmi cum liberis suis Raginaldo scilicet et Matildi in nostra presentia constituta pie et liberaliter assentiens abbatem de Sarneio qui presens aderat per baculum predictis liberis suis concedentibus de libera et quieta eorumdem XL solidorum perceptione perpetua investivit domino Galerando de Galardone ad cujus feodum predictorum XL solidorum redditus pertinebat presente et hec omnia benigne et liberaliter concedente Goslenus preterea Vindocinensis archidiaconus presignificatis monachis in decima de Othunvilla quam ipse a predicto Willelmo fratre suo pro LX marcis argenti habebat pignori obligatam pro anima predicti fratris sui Willelmi et assensu Raginaldi fratris sui donavit annone modium unum annuatim percipiendum quousque predictus frater ejus Raginaldus scilicet vel alius Reginaldi vel defuncti Willelmi successor eam ab eodem Gosleno vel ab eo cui idem Goslenus decimam illam legaverit LX marcarum argenti solutione redemisset Gosleno vel eo cui idem Goslenus decimam illam legaverit quinquaginta marcas sibi retinente et predictis monachis X marcas persolvente Raginaldus etiam de Horrevilla pro anima pretaxati fratris sui Willelmi eisdem monachis in perpetuam elemosinam decimam de duabus bovatis terre quas habent Hospitalarii apud Ansonvillam donavit Beatrice uxore sua et filiis ejus Willelmo et Raginaldo concedentibus Set et Raginaldus Cholet pro anima ejusdem Willelmi de Horrevilla sepe dictis monachis donavit in perpetuam elemosinam V solidos censuales et dimidium annuatim in claustro beate Marie ad festum sancti Remigii percipiendos de domo quidem domini Hugonis de Galardone Carnotensis ecclesie canonici IIII solidos et de domo domini Hugonis de Sancto Leobino XVIII denarios Quam fratris sui donationem Rambertus Cholet ad cujus feodum census ille pertinebat concessit Hec omnia ut inconcussa et illibata permaneant impressione sigilli nostri presentem jussimus paginam communiri Actum mense julio anno Verbi incarnati MCLXXXVI hiis presentibus Willelmo succentore Ugone Carnotensi archidiacono magistro Petro Drocensi archidiacono magistro Willelmo Carnotensi canonico et presbitero domino Hugone de Castello Novo Roberto de Galardone Pontiniacensi monacho Gaufrido de Ver