Charter Document - 05020072

Charter Document - 05020072


Charter Number: 05020072
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus comes dominus Drocarum cartam presentem annotari feci qua videlicet tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod assensu et voluntate uxoris mee Yolendis ecclesie beate Marie de Vallibus et monachis ibidem degentibus et Deo servientibus in perpetuam elemosinam dedi annuatim in reditibus I modium annone in campi parte Rupis Fortis Si autem aliqua de causa vel ex aliquodefectu contigerit quod ad persolvendum illum modium annone tota illa campipars sufficere non possit quod exinde deficiet in campi parte Bertecurtis perficietur et ad mensuram Rupis Fortis Dedi etiam prefati loci monachis alium modium annone apud Bertecurtem ad mensuram ejusdem loci utrumque scilicet modium persolvendum cum requirentur inter festum sancti Remigii et Omnium Sanctorum Ut autem donatio ista stabilis perseveret et in posterum cassari non possit ego et Yolendis uxor mea presenti scripto et sigillorum nostrorum patrociniis eam confirmavimus Testes hujus rei extiterunt Gascio de Torota Raherius de Musi Odo de Vallegrignosa