Charter Document - 05020070
Charter Number: | 05020070 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volumus universis quod dominus Galterius presbiter de Lupicenis in presentia nostra constitutus in testamento reliquit medietatem omnium rerum suarum mobilium ecclesie de Sarneio alteram medietatem locis religiosis reliquit arbitrio abbatis ejusdem ecclesie et eorum quorum consilia sibi asciverit disponendam rerum autem immobilium quas hereditario jure possidet has ab eodem monasterio de Sarneio jure perpetuo possidendas reliquit videlicet vineam de Aquoso vineam de Tribus Domibus vineam de Guerriet octo sextarios avene perpetui redditus super vineam Aalodi Si vero aliquo contradicente hec dispositio firma aut stabilis esse non potuerit illi ad quos res ille hereditario jure devenerint prefato monasterio LX libras parisiensis monete persolvent Libros quoque scolasticos ecclesie Sarneii libros vero ecclesiasticos ecclesie sue dimisit Huic dispositioni nomine testamenti facte interfuerunt testes dominus Guido abbas frater Willelmus frater Gaufridus presbiter magister Petrus capellanus noster frater Daniel frater Girardus de Herivalle Nicholaus Natalis de Roquencort Stephanus de Marolio presbiteri Actum apud Sanctum Victorem in domo episcopali die veneris infra octabas beati Dionisii anno incarnationis dominice MCLXXXIIII episcopatus nostri XXIIII Quod ut ratum et inconcussum permaneat scripto commendari et sigillo nostro dignum duximus confirmari