Charter Document - 05020066

Charter Document - 05020066


Charter Number: 05020066
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1181
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Satis composite tam fugaci existente humana memoria scripture fuit credita factorum executio Quocirca in hac cartula breviter subnotatur compositio habita inter monachos de Sarnaio et canonicos Pissiacensis ecclesie super elemosinis que in censivis beate Marie Pissiacensis habentur quas predictorum monachorum contulit conventui Gualterius Pissiacensis ecclesie canonicus Orta ergo inter eos controversia superposito pacis pacto hoc modo sopita est Salvi sunt predictis canonicis census sui et redditus in eisdem elemosinis in vineis de Chappet quindecim denarii et obolus in vinea de Maruil decima scilicet de singulis modiis singuli sextarii sextarius avene reddendus ad Natale duo nummi due oblate duo cappones Et ut ejusdem vinee pressuragium monachis quietum remaneat unum vini modium canonicis dabunt dimidium de cuppa dimidium de pressorio In curte quoque domus quam prefatus Gualterius sepe dictis monachis dimisit que videlicet curtis habetur in cimeterio Beate Marie omnes consuetudines habebunt canonici Ut autem pacis hujus conveniencie tenorem habeant perseverantem tres solidos censuales annuatim reddent monachi canonicis in festo sancti Remigii preter omnes redditus enumeratos duodecim scilicet denarios super curtem domus que est in atrio ecclesie et II solidos super prefatam vineam de Maruil Unum insuper hospitem apud Chappet sex denarios persolventem de quo inter monachos et canonicos orta est controversia quietum canonicis dimiserunt Quod ut ratum illibatumque permaneat sigillorum utriusque capituli impressioneet chirographi interpositione confirmatum est Actum Pissiaci anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo primo presente ex parte monachorum Guidone tunc temporis abbate Petro cellerario Sansone monacho Hugone monacho ex parte canonicorum Gaufrido tunc temporis abbate magistro Amarrico magistro Guillelmo de Villeniis magistro Guillelmo de Saumarcheis Rogerio presbitero Radulpho presbitero Guillelmo presbitero de Manlia Renoudo canonico Durando presbitero de Acheriis