Charter Document - 05020065
Charter Number: | 05020065 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus divina dignatione Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus tam presentibus quam futuris ad quos littere iste pervenerint presentes salutem in Domino Noverit universitas vestra quod assistens nobis Emelina uxor Gazonis de Malbussom decimam quam habebat apud Baalliacum in manu nostra resignavit concedente et approbante hoc ipsum filio ejus Petro clerico puero in potestate ipsius existente Et nos ad peticionem ipsius abbati et fratribus de Sarnaio ob meritum religionis eam perpetuo possidendam donavimus eo nimirum tenore ut predicta ecclesia semper proprietatis dominium habeat filius autem predictus usumfructum quoad vixerit possideat de quo tamen ipsa ecclesia eidem clerico donec sibi previdere poterit necessaria providebit et si quid extra procurationem pueri superfuerit ecclesie erit Post modum vero usufructu integre percepto ipsi puero de eo ad libitum disponere licebit Grangiam quoque et pratum que in eadem villa juxta ecclesiam habebat prefata Emelina pro salute anime sue eidem ecclesie concessit Ut autem donationes iste intuitu pietatis facte contra calumpnias impiorum suo robore subsistant eas scripti nostri testimonio subnixas predicte ecclesie confirmavimus et sigilli nostri auctoritate munivimus statuentes et sub anathemate prohibentes ne qua in posterum ecclesiastica vel secularis persona super his rebus jamdicte ecclesie molestiam inferre presumat Huic autem donationi interfuerunt Willelmus succentor Gauterius Pissiacensis archidiaconus Gauterius capicerios Lambertus presbiter Actum est hoc anno incarnati Verbi MCLXXXI XIII kalendas januarii