Charter Document - 05020064
Charter Number: | 05020064 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Petrus divina dignatione Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus tam presentibus quam futuris ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod Guiardus Corbini et uxor ejus in presentia nostra constituti domum quamdam quam habebant in civitate Carnotensi ad Cuneum Raherii ante puteum cum virgulto ipsi domui adjacente abbati et fratribus de Sarnaio pro remedio anime sue donaverunt In cujus rei testimonium prefatam paginam subscribi fecimus statuentes et sub anathemate prohibentes ne quis predictos fratres super eadem domo in posterum per injuriam molestare presumat Actum est hoc anno incarnati Verbi MCLXXXI XIII kalendas januarii Hujus autem rei testes sunt Willelmus saccentor Arenbertus Robertus Radulfus clerici succentoris Theobaudus Patras Gaufridus Boniot