Charter Document - 05020063
Charter Number: | 05020063 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Submission |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Petrus Dei gratia Carnotensis episcopus tam presentibus quam posteris notum fieri volo quod frater Guinardus et ceteri fratres de Planeto in presentia nostra constituti se et domum suam ecclesie de Sarnaco summiserunt atque donaverunt hoc videlicet modo ut cum per decessum fratrum ad numerum duorum redierint abbas plenam habeat potestatem tam domus quam facultatem ejus et in arbitrio ejus sit si voluerit fratres sui ordinis ibidem instituere et quot voluerit servata tamen duobus residuis fratribus libertate vivendi in ordine quem modo habent tam in cibis quam in vestitu et aliis vivendi modis Antequam autem ad hanc paucitatem fratres devenerint ipsi dominium domus habebunt et non erit abbati potestas bona eorum vendendi donandi seu alio modo minuendi aut ordinem mutandi in cibis in vestitu vel in aliis vivendi modis Si tamen hoc medio tempore inter eos orta fuerit dissensio consilio abbatis predicti componetur aut si prior decesserit vel cesserit alius ejus similiter consilio substituetur de numero eorumdem fratrum Item hoc medio tempore prior et fratres pro necessitatibus suis et ecclesie de mobilibus vendere poterunt vel donare de immobilibus nequaquam Si autem ab hac pactione pars altera aliquando recedere voluerit in presentia nostra vel successoris nostri lis terminabitur Ut autem donatio ista nulla supervenientibus annis oblivione fulcetur eam scripto commendari et sigilli nostri auctoritate fecimus communiri Data anno gratie MCLXXXI XI kalendas novembris