Charter Document - 05020057
Charter Number: | 05020057 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus tam posteris quam presentibus notum fieri volumus quod Guarinus filius Reinaldi de Grangiis dedit monachis Sarnaii in perpetuam elemosinam dominium et justiciam totius teneture Guiardi filii Johannis carnificis libere et quiete possidendum salvo sibi censu suo XVIII denariorum quos jam dicto Guarino reddent prefati monachi Sarnaii in festo sancti Remigii Insuper et in presencia nostra fidem dedit quod anno quo miles fiet hanc elemosinam concedet Concessit hanc elemosinam uxor ejusdem Guarini Gersendis nomine et Matildis de Ruol ad cujus feodum pertinet prescripta tenetura Plegii vero concessionis faciende anno quo miles fiet sepe dictus Guarinus sunt hii Radulfus de Faberiis Matildis de Ruol et Hugo filius ejus Simon Poleta Robertus de Fusci Hujus rei testes Bartholomeus decanus de Sarcleiis Willelmus clericus de Paleisol Clemens presbiter de Brueriis Robertus de Repenti Henricus de Doleinvilla Letoudus Eremberti Simon Tibboudi Anxellus de Boissi et Willelmus frater ejus Guiardus custurerius