Charter Document - 05020053

Charter Document - 05020053


Charter Number: 05020053
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Quoniam vita hominum brevis est eorumque labilis memoria res gestas custodie litterarum commendare consuevit antiquitas ne ipsarum aliquid in posterum sibi vendicet oblivio Noverit igitur universitas fidelium presentium et futurorum quod de discordia que erat inter nos et monachos de Sarnaio talis facta est compositio videlicet quod ego Willelmus ecclesie Beati Dyonisii humilis minister et totus noster conventus concessimus eis totam terram nostram quam tenebant a terris Sarnai usque ad Motam que fuit domini de Neaufla inter montem et riveriam in perpetuum possidendam pro qua reddent nobis duodecim denarios annuatim Et quando abbas Sancti Dyonisii ad illas partes ierit piscari faciet in stagno quod continetur infra predictos terminos Similiter concedimus eis alnetum excolendum quod est ultra Motam inter prefatam riveriam et montem in perpetuum possidendum ita ut de unoquoque arpenno reddent nobis duos denarios annuatim Actum est hoc in communi capitulo Beati Dyonisii prefato Willelmo abbate presidente teste Willelmo priore Hugone infirmario Girardo cantore Balduino thessaurario Galtero capellano Roberto scriptore Hugone notario Et ne ab aliquo ullo modo in posterum violari vel inmutari possit Beati Dyonisii sigilli impressione [est] confirmatum Anno ab incarnatione Domini MCLXXIX