Charter Document - 05020051

Charter Document - 05020051


Charter Number: 05020051
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Milo Carnotensis ecclesie archidiaconus universis in Christo fidelibus salutem Quoniam sapientis est periculi previdere jacturam et antiquitas hebetat memoriam iccirco presenti scripto omnibus tam futuris quam presentibus notificari volumus querelam quandam que inter Manerium Sarnaiensem abbatem et Godefridum priorem sancti Arnulfi de Equelina ecclesiasque eorum de decima terre quam monachi sancti Arnulfi possident apud Proveirleu exorta est in presentia nostra ita terminatam fuisse quod videlicet eadem decima a Theobaldo Fossatensi abbate et capitulo suo Godefrido etiam priore sancti Arnulfi eidem Manerio Sarnaiensis ecclesie abbati libere et quiete dimissa sit Actum est hoc apud Carnotum anno Verbi incarnati MCLXXIXV idus julii Testes inde sunt ex parte Manerii abbatis Robertus abbas sancti Johannis de Valeia Theobaldus clericus de Sancto Carauno Adam de Capella Symon de Specula Gaufridus Ballobe Goscelinus de Specula Robertus de Poncellis Guiardus Corbin Gisbertus de Praella Guarinus Paacherius Willelmus Rubeus Nasus ex parte Godefridi prioris testes Albertus canonicus Sancti Carauni et Sivinus Gorloen