Charter Document - 05020045

Charter Document - 05020045


Charter Number: 05020045
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1176 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Cum misera sit hominis conditio ut que viderit ignoret que audierit non intelligat que didicerit non retineat vel si aliquandiu retinuerit tandem tamen oblivioni tradat ideo conventionem factam inter monachos de Sarneio et monachos de Longo Ponte et monachos de Monte Letherico ab eisdem requisiti scripto volumus commendare Sciant igitur presentes et futuri quod monachi de Sarneio monachis de Longo Ponte et monachis de Monte Letherico II solidos censuales et etiam justiciam in quadam vinea que dicitur Peletart concedunt et assignant pro XII denariis censualibus quos in quadam sua vinea monachis de Monte Letherico debebant et pro decima ejusdem vinee sue quam monachis de Longo Ponte debebant Hoc tam hi quam illi sapienti freti consilio concedunt Et ut ratum permaneat decernunt cyrographo mediante scribendum