Charter Document - 05020044

Charter Document - 05020044


Charter Number: 05020044
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod Simon de Pensiaco ecclesie de Sarnaio donavit in perpetuam elemosinam quicquid jure hereditario apud Sanctum Nonnum possidebat et decimam ejusdem loci et domum quamdam Parisius ab omni consuetudine et censu liberam juxta ecclesiam Sancti Boniti sitam cum quadam vinea apud Ablonem concedente Maltide uxore sua cum filiis suis et Nivardo fratre ejusdem Simonis Hanc autem elemosinam testificati sunt coram nobis se manutenere fide interposita Ipse vero Simon quicquid apud Marolium et apud Loanz cum sex arpennis vinearum apud Ablonem et censu XX librarum parisiensium ad proprios usus sibi retinuit assensu uxoris sue et predicti Nivardi Testes hujus rei fuerunt Odo abbas quondam de Monte Petrus Daniel et Andreas canonici Sancti Victoris Ut autem futuris temporibus predicta rata habeantur presenti scripto et sigilli nostri auctoritate confirmamus Actum apud Sanctum Victorem anno incarnationis Verbi MCLXXV episcopatus nostri anno XV