Charter Document - 05020043

Charter Document - 05020043


Charter Number: 05020043
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint in perpetuum Noverit universitas vestra quod Galterus canonicus de Pissiaco quicquid habebat apud Chappette videlicet octo arpennos vinearum et unam charrucatam terre cum omnibus suis edificiis nec non et tres arpennos vinearum quos pariter habebat apud Maruil per manum nostram ecclesie de Sarneio assignavit et libere et quiete perpetuo obtinenda concessit et donavit Ne ergo jam dicta donatio aliquo tempore fraude malignantium in irritum possit revocari sed ut firma et stabilis in posterum permaneat presentem paginam in testimonium scribi precepimus et sigilli nostri auctoritate roborari Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo quarto apud Mellentum astantibus nobis Rorico archidiacono Meldensi magistro Stephano de Pruvino magistro Alexandro et Garino canonicis Senonensibus magistro Roberto Limib [] Radulfo et Rogerio capellanis nostris