Charter Document - 05020039
Charter Number: | 05020039 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Scriptis presentibus ego Mauricius Parisiensis episcopus omnibus notificari volo Radulfum Magnum de Marleio dedisse Deo ac monachis Marie de Sarnaio in elemosina vineam de Fontinellis quam tenebat de Petro Butemica et magnas vineas de Nefflers et dimidium arpennum quod tenebat de Martino Lupicinarum et supradicto Petro et unum arpennum quod tenebat de Theobaldo Marliensi domino ac vineam quam tenebat de Adam Basseth liberas ab omni decima vel pressuratione et omni alia consuetudine concedente uxore sua Odelina cum Petro filio suo ac annuentibus supradictis dominis suis ex quibus vineas tenebat salvo censu eorum acceptis ex caritate monachorum quinquaginta libris Si autem ex predicta elemosina aliqua calumnia exorta fuerit Petrus Butemica et Willelmus Tachain eam liberam et quietam facient quia hujus rei testes et fidejussores existunt Ego vero hanc elemosinam sigilli mei auctoritate ratam esse decerno et ne ab aliquo diminuatur virtute episcopali prohibeo Teste Nivardo de Neelpha Daniele capellano Osmundo Pissiacensi Martino presbitero Marcello Willelmo de Ponte Hugone pincerna Guiberto panetario Willelmo coco Actum coram nobis anno incarnati Verbi MCLXXIII episcopatus nostri XIII