Charter Document - 05020038
Charter Number: | 05020038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Quoniam vite hujus prosperitas labilis existit nec aliqua homini deposito corpore prodesse poterunt nisi bona que hic studiose peregerit Idcirco ego Theobaldus Marliensis dominus omnibus hanc scripturam legentibus notificari volo quod pro salute anime mee et omnium amicorum meorum Deo et monachis sancte Marie de Sarnaio dedi in elemosina omne quod Ebroinus Groetel de me tenebat apud Marly libere et quiete possidendum Concedo etiam eis mansuram quam Osmundus Mercerius eis dedit annuente patre meo supradicta libertate Si autem monachi in supradicta elemosina aliquos hospites introducere voluerint sint ita liberi et quieti ab foro et omni exactione terrena ut nulli nisi ipsis monachis respondeant de censu vel forisfacto aut aliqua re altera In omni namque terra mea quicumque hominum meorum aliquid pro salute anime sue eis in elemosina dare voluerit vel vendiderit liberam habeat facultatem Ut autem hec elemosina ab eis firmius ac liberius possideatur auctoritate sigilli mei in presenti eam confirmo et ne ulterius de ea molestentus ab aliquo terribiliter prohibeo Acta sunt autem hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo tertio die Assumptionis beate Marie in capitulo Sarnaiensis ecclesie presente conventu Teste Nivardo presbitero de Nielfa Hugone cappellano de Marly Petro Butemica Simone de Marolio Guazone de Maubuisson ac multis aliis Dedit etiam eis eodem die Petrus Butemica pro salute anime sue ac amicorum suorum dimidium arpennum vinee apud Marly coram predictis testibus