Charter Document - 05020036
Charter Number: | 05020036 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1170 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Mainerius divina gratia dictus abbas de Sarnaio et omnis ejusdem loci conventus omnibus ad quorum aures presens pervenerit carta salutem Manifestum volumus fieri universis et sigillo nostre parvitatis muniri pactum quod habemus cum domino Hamerico sancti Petri Berguliensis abbate et cum ejusdem loci conventu Statuimus enim et in perpetuum confirmamus ut earum terrarum decimas que sue decimationis esse noscuntur apud Plesiacum quas nos in presenti colimus vel amodo excolendas susceperimus in duabus equis partibus in campis dividantur quarum pars una nobis et alia illis donetur Hujus rei invicem cartas contra didimus observandas Actum publice apud Sarnaium anno ab incarnatione Domini MCLXX