Charter Document - 05020030
Charter Number: | 05020030 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1168 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod Beroldus de Mathiaco domum quandam et vineas Bucardi quas monachi de Sarneio apud Athias possidebant super quibus idem Beroldus calumpniam moverat eisdem monachis quietas clamaverit in presentia nostra et jure perpetuo possidendas concessit et eas garantire sub fidei vinculo promisit Hoc autem concesserunt Maria uxor ejusdem Beroldi et filii eorum Fromundus et Teobaldus Quod ut inrefragabiliter teneretur in posterum presenti scripto et sigilli nostri auctoritate corroboravimus Huic autem concessioni coram nobis facte interfuerunt quam plures Galterus capellanus noster Hugo monachus Radulphus monachus laici Guillelmus coquus Ricardus camerarius Thomas marescallus Matheus panetarius Bernardus de Atiis et quam plures alii Actum Victoricii anno incarnati Verbi MCLXVIII episcopatus vero nostri anno VIII