Charter Document - 05020029

Charter Document - 05020029


Charter Number: 05020029
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod Albertus de Soisiaco et uxor ejus Bertreda filiique ejus Adam Philippus Petrus Guido Willelmus et filie ejus Mathildis et Adelina IIII arpenna vinearum in clauso Ablonis que dominus Philippus de Montibus ecclesie sancte Marie de Sarnaio dederat eidem ecclesie tenenda in perpetuum concesserunt et in presentia nostra firmaverunt Quod ne oblivione deleri posset in perpetuum sigilli nostri auctoritate dignum duximus premunire Hujus rei testes sunt Galterus capellanus Teobaldus de Silvanecti Renardus decanus Gosbertus frater ejusdem Alberti Guillelmus de Ponte Brunellus major Astho Liber Actum publice in presentia nostra anno ab incarnatione Domini MCLXVI episcopatus vero nostri anno VI