Charter Document - 05020022
Charter Number: | 05020022 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Composition |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod controversia que inter monachos [Sarnaienses et Columbenses vertebatur super] decima cujusdam terre quam Sarneienses in decimaria Blasruti excolebant [et quam Columbenses tene]bant sic terminata est Monachi Sarneienses uno quoque anno reddent [monachis Columbensibus] apud Blasrutum manentibus dimidium modium frumenti et dimidium modium avene [annuatim] semper ante festum Omnium Sanctorum et non reddent plus pro decima donec habeant terram quatuor carrucis sufficientem et LXXX jugera Si autem ultra predictam mensuram aliquo modo adquisierint de super adjecto decimam reddent Pro terra vero illa que propria monachorum Blasruti erat et quam prior Blasruti marlaverat quam concessit Sarneiensibus Columbensis abbas Rogerius uno quoque anno reddent unum sextarium messis que in ea provenerit et unum sextarium avene eo anno quo messis ibi non fuerit Hec autem compositio facta est tempore Rogerii Columbensis abbatis et Andree Sarneiensis anno ab incarnatione Domini MCLXII