Charter Document - 05020021

Charter Document - 05020021


Charter Number: 05020021
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1162
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex quoniam professores religionis opus habent summa pace potestalibus et prelatis incumbit de eorum tranquillitate providere Unde notum facimus universis presentibus et futuris quod Nanterius de Orceis assentiente filia sua totam terram suam de Buxeria abbatie de Sarnaio donavit in elemosinam scilicet annuatim dabunt ei monachi duos modios annone unum de ivernagio et alterum de avena In presentia nostra istud factum est et hoc ipsum concessit et laudavit Gaufridus de Orceio de cujus feodo terra extat assentiente filio ejus Guillelmo et Bucardo et Gaudefrido Gilberto et filiabus ejus Nos quoque istud laudavimus et concessimus et pro immutabili firmitate sigillo nostro communiri fecimus Actum Parisiis anno Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri Signum Guidonis buticularii Signum Mathei camerarii Constabulario nullo Data per manum Hugonis cancellarii