Charter Document - 05020016

Charter Document - 05020016


Charter Number: 05020016
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1159
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod Thomas Gorchardus dedit Deo et sancte Marie et monachis de Sarnaio in elemosina perpetua totam terram suam de Campo Roberti acceptis quatuor libris de karitate monachorum concedente fratre suo Troset qui et propter hoc X habuit solidos de karitate monachorum quoniam quippe ad ejus pertinebat hereditatem commutationem dedit ei prefatus Thomas in terra sua de Mortuo Mari Hoc quoque donum concessit et confirmavit Garinus Ferrum Asini ad cujus feodum terra jam dicta pertinebat concedente uxore sua Aaliz et filiis et filiabus acceptis proinde quinquaginta solidis de karitate monachorum Hujus rei testes sunt Paganus de Ogciniis Willelmus nepos ejus Petrus Liveal Garinus Ferum Asini et Evanus frater ejus Matheus de Montigneio Stephanus de Busco Petrus de Orceio Gellanus Porgarius Willelmus Pingus Stephanus de Moudun Petrus Grandis de Mosterolio Guido de Sancto Ciriaco Gesbertus de Viler Drogo de Moudun Terra data est Parisius in aula regis coram rege et ministris ejus anno ab incarnatione Domini MCLIX