Charter Document - 05020014
| Charter Number: | 05020014 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1157 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex ad nostre sublimitatis moderamen scimuspertinere ut servis Dei liberalem porrigamus manum et religiosorum domos studeamus ampliare Qua consideratione notum facimus universis presentibus et futuris nos pro nostra et antecessorum nostrorum regum Francie animabus domui de Sarnaco et fratribus inibi servientibus Deo ejusdem loci abbatis Andree amici et noti nostri interventu dedisse in guttulis Fontis Joannis XXX arpennos terre inter viam Offergiarum et rivum qui a nostra ibidem terram Sancti Dionisii disterminat Quod donum et quam eleemosinam in perpetuum firmam esse volumus sigillo nostro muniri et nominis nostri charactere consignari precepimus Actum publice Parisius anno ab incarnatione Domini MCLVII astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa S comitis Theobaudi dapiferi S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum cancellarii
