Charter Document - 05020011
Charter Number: | 05020011 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1154 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex omnibus prepositis et servientibus suis salutem Domum de Sarnaco et fratres multum diligimus quorum res omnes in regia protectione retinemus et pacem habere et in tuto esse volumus Idcirco vobis omnibus ad quos hec littere venerint mandamus et auctoritate regia precipimus ut res predicte domus que in vestris potestatibus sunt custodiatis et protegatis sicut nostras proprias Actum Parisius Data per manum Hugonis cancellarii