Charter Document - 05020008
Charter Number: | 05020008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Auxiliante divina misericordia que omnibus recte viventibus semper presto est sub equitatis dilectione debemus a cunctis nostris actionibus expellere falsitatem et veritatem diligere ipsa enim veritas diligentes se liberat a lingua dolosa et a verbo mendacii Ideoque ut evitetur falsitas et veritas conservetur tradere memorie proposuimus qualiter Burcardus miles de Atheiis monachis in ecclesia beate Marie Vallis Sarneii Deo militantibus domum suam cum terra eidem domui adjacente et omni superlectili et arpentum terre donaverit duo quoque arpenta vinee que in virgulto habebat vendiderit et in elemosinam quieta ab omni censu decima et omni exactione dederit eo videlicet tenore quod Burcardus iturus Jerosolimam si aliquando redierit eisdem monachis duodecim libras nummorum persolvet ac deinde fructum vinee in vita sua habebit mortuo vero ipso Burcardo vinea cum fructu suo ad eosdem monachos remeabit Testes hujus rei sunt Galfridus sacerdos Salomon Burcardus de Mathi Hugo de Mathi Johannes Rufus Harpinus et Hugo frater ejus Albertus Penecan et Teobaldus frater ejus Herleboldus Bartholomeus Andreas famulus Petrus clericus