Charter Document - 05020006
Charter Number: | 05020006 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1143 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France eCartae - Actes des évêques d'Évreux |
Charter:
Rotrodus Ebroicensis episcopus omnibus fidelibus salutem et gratiam a Domino Notum vobis facimus et auctoritate nostri sigilli roboramus donum quod coram episcopis Theobaldo Parisiensi et Arnulfo Lexoviensi dedit Philippus de Blarru monachis de Sarnaio ponens illud in manu nostra Dedit autem predictus Philippus de Blarru coram predictis personis assensu filiorum suorum Petri et Ivonis sancte Marie et monachis de Sarnaio in elemosinam perpetuam quater XX jornalia terre et locum ad grangiam constituendam et preter hoc quatuor carrucatas terre de quibus sibi retinuit in redditum unum modium avene et alterum ibernagii sicut carruce lucrari poterunt eo pacto ut duos modios predictos alii ecclesie dare non posset Dedit etiam eis et concessit in perpetuum usum nemorum suorum scilicet Chebreie et Gasum ad edificia sua et necessitatem foci et ad pastionem animalium suorum liberam porcorumque pasnagium