Charter Document - 05020003
Charter Number: | 05020003 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Lugdovicus Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanorum notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam et instantibus quod Symon de Nielpha donavit Deo et monachis de Savigneio terram de Valle Sarnaii in abbatiam construendam in honore sancte Dei genitricis Marie sanctique Johannis Baptiste quin etiam Parvam Hayam et totam terram de Exarto Roberti concedente uxore sua Eva ad cujus dotalicium hec omnia pertinebant filiisque ipsius Symonis Milone videlicet primogenito Gaufrido et Amaurico addidit etiam ut monachi de nemoribus quecumque in vicinia eorum habebat suficienter ad omnia sua necessaria acciperent herbam quoque et pasturam eorumdem nemorum in alimentum jumentorum suorum et peccorum Hoc quoque concessit ut quicumque de hominibus suis eidem ecclesie aliquid in elemosinam dare voluerit quod de potestate et pheodo ipsius sit sine omni contradictione faciat Hoc etiam notum sit quod Gauterius de Rambullet et Hamo Tyribos et Hamo de Soligneio concedentibus uxoribus suis et liberis dederunt Deo et predicte ecclesie decimam quam in prefata valle possidebant Milo de Forgiis et Eremburgis uxor ejus rogatu Guidonis de Boolon pro animabus suis suorumque predecessorum dederunt pretaxate ecclesie decimam de Essarto Roberti de primiciis jure perpetuo solidam et quietam de frugibus autem retinuit in usus suos duos modios per singulos annos unum videlicet tritici et alterum avene Et quia ad feodum predicti Guidonis supradicta decima pertinebat et ipse concessit et propria manu firmavit Hugo Bibens dedit partem nemoris sui quod habebat in monte Faucone cum quadam terre cultura que est juxta viam Gomez pro sua parentumque suorum salute Maria uxore sua filioque suo Hugone assentientibus [Nanterius de Orceio dedit predicte ecclesie IX arpenta terre Symon de Monjai dedit duo arpenta terre Guido de Lucentibus dedit in elemosinam collem supra terram de Molleipen concedente uxore sua Helena et filiabus suis Regeia et Hodelina Petrus balistarius de Monte Leterico concessit terram de Molleipen pro campi parte perpetuo possidendam et pro remedio anime sue dedit sepe dicte ecclesie ipsius terre decimam Concessum est etiam quod si idem Petrus absque herede moritur Hujus rei datores laudatores atque testes sunt Symon de Spinci Bovo et Hugo fratres ejus et Guido filius ipsius Symonis de quorum pheodo terra consistit Rainaudus Cornet dedit duo arpenta prati juxta predictam terram concedente uxore sua Hodelina filioque suo Ansoldo nomine Gulermus Chosit dedit terram de Biviliis pro remedio anime sue Symon de Gomez dedit terram de Huaneria concedente uxore sua Hersenda Fulcherius decanus dedit III arpenta et dimidium vinee apud Atheias et Johannes Rufus dedit censum II arpentorum et pressoragium que ad se pertinebant et Bartholomeus censum arpenti et dimidii Predictus etiam Johannes dedit II modios vini pro anima matris sue Renaudus dedit ibidem arpentum vinee concedente uxore sua Milesenda filioque suo Luca nomine Bertrannus frater suus et uxor ejus Roscha filiusque suus Nicholaus dedit dimidium modium vini in predicta vinea et alium dimidium de vinea Rainaudi fratris sui Petrus de Atheis dedit arpentum vinee de Anseis concedente matre sua fratre suo Barlholomeo Hi omnes pro salute sua suorumque predecessorum hec omnia Domino obtulerunt Nos autem eorum dona et volumus et approbamus et de nostro superaddimus de nemoribus nostris de Heliline de vivo ad edificia abbatie ac de mortuo ad comburendum] pasnagium quoque porcorum suorum pastionem etiam jumentorum et peccorum excepto quod porci non intrent forestam a calendis aprilis usque ad kalendas julii Hanc igitur ecclesiam et omnia que possidet et quecumque deinceps ei data fuerint in manu et tuitione nostra suscipimus et quantum ad regiam pertinet majestatem auctoritate nostra in perpetuum confirmamus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus Auctum Parisius publice anno incarnati Verbi MCXLII regni vero nostri V astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Radulfi Viromandorum comitis dapiferi nostri S Guilermi buticularii S Mathei chamerarii S Mathei constabularii Data per manum Cadurci cancellarii