Charter Document - 05011183
Charter Number: | 05011183 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1326 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Karolus Dei gratia Francorum et Navarre rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum Religiosi prior et conventus monasterii sancti Lupi de Escerento Cluniacensis ordinis in foresta nostra de Halata ligna pro certis usibus quantum duo asini deferre valent die qualibet capere consueverunt ex largitione regali magistrique forestarum nostrarum cum religiosis disceptarent predictis quod cum in dicte largitionis privilegio de loco ad quem dicti asini ligna hujusmodi deferre debeant non caveatur expresse apud sanctum Lupum per tres leucas vel circiter a foresta distantem ligna ipsa deferre nec alibi exonerari deberent et quia apud Sauvegnierue per dimidiam leucam vel circiter foreste proximum asinos exonerari predictos et inde ligna per Ysaram apud sanctum Lupum vehi faciebant tanquam abusores meruerunt beneficio dicte largitionis privari religiosis ipsis dicentibus id sibi licere quia largitione eadem usi sunt a tempore de cujus contrario memoria homini non existit quodque si asini ipsi non nisi in sancto Lupo exonerari deberent dicta largitio que eis accommoda esse debet sibi nullam vel modicam commoditatem afferret nos apud omnipotentem Deum Dominum Jhesum Christum meritis et intercessionibus beati Lupi fratrumque in dicto suo monasterio eidem Domino famulantium orationibus et aliis spiritualibus suffragiis adjuvari sperantes amputantes pia devotione disceptationem predictam rigori super hiis preferimus equitatem Propter quod ex certa scientia et de gratia speciali declaramus et declaramus concedentes de novo quod dicti religiosi hujusmodi largitione gaudentes libere valeant quare eis liceat ex nunc [ut] in antea perpetuo pace dictos duos asinos in dicta foresta onerari et apud Savegniere exonerari indeque ligna apud Sanctum Lupum vehi facere et portari sicut hactenus consuevisse noscuntur remittentes insuper eis omnem penam et emendam si nobis in aliquam propter abusum hujusmodi forsitan tenerentur nostro in aliis et alieno in omnibus jure salvo Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum apud Jangariam anno Dni millesimo CCC vicesimo sexto mense Augusto Per Dnum Regem vobis et Petro de Marchello magistro forestarum presentibus sicut retulerunt Dni Andreas de Florentia et Petrus de Cugneriis G Julioti