Charter Document - 05011109

Charter Document - 05011109


Charter Number: 05011109
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Nicholaus Sti Lupi prior et ejusdem loci conventus notum facimus omnibus in perpetuum hec visuris quod monachis Ursicampi amicis et familiaribus nostris concessimus ut per transversum aque nostre de Sto Lupo res suas ad proprios usus conventus pertinentes libere ducant et reducant absque omni consuetudine et exactione immunes Si autem res comparatas et alibi vendendas vel etiam res alienas in navibus suis habuerint de hiis nobis satisfacere tenebuntur Semper vero vel per se vel per servientem alienum suum nobis transitum annunciabunt Quod ut ratum sit presentibus litteris sigillum conventuale appendimus in testimonium et munimen Actum anno gratie MCCX