Charter Document - 05010168
Charter Number: | 05010168 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis curatus de Villaribus Sti Pauli salutem in Dno Notum facimus universis quod in nostra presentia constituti Simon de Fonte et Basildis ejus uxor recognoverunt se vendidisse priori et conventui Sti Lupi de Escerento domum quandam quam habebant apud Thorengniacum in introitu curie qui dicitur Sti Lupi pro decem librarum pretio Quam pecunie summam confessi sunt coram nobis predictus Simon et ejus uxor recepisse in pecunia numerata Et quia dicta uxor habebat dotem suam in dicta domo ipsam dotem quitavit juramento interposito coram nobis Dictus vero Simon partem suam quam habebat in possessione dicte curie predicto priori et conventui dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam coram nobis et dicta Basildis ejus uxor quitavit juramento interposito dotem suam quam habebat in possessione ante dicta In cujus rei testimonium ad preces et instantiam Simonis antedicti uxoris sue dictis priori et conventui presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Datum anno Dni ducentesimo septuag nono mense februario