Charter Document - 05010162
Charter Number: | 05010162 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et conventui monasterii Sti Lupi de Escerento Cluniacensis ordinis Belvacencis diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Dno filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis qua impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis prestante Domino poterit adipisci sub nostra et apostolice sedis protectione suscipimus specialiter autem terras domos possessiones decimas redditus vineas nemora molendina prata et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salva in predictis decimis moderatione concilii generalis Nullus ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii duodecimo kalendas novembris Pontificatus nostri anno primo